monumenta.ch > Plinius > sectio 149

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 149
{LV} Balanitae duo genera sunt, subviridis et Corinthii aeris similitudine, illa a Copto, haec ab Trogodytica veniens, medias secante flammea vena. - Batrachitas quoque Coptos mittit, unam ranae similem colore, alteram et venis, tertiam rubetis e nigro. - Baptes, mollis alioqui, odore excellit. - Beli oculus albicans pupillam cingit nigrum e medio aureo colore fulgentem et propter speciem sacratissimo Assyriorum deo dicatam. Belum autem aliam, quam sic vocant, in Arbelis nasci Democritus tradit nucis iuglandis magnitudine, vitrea specie. -